

Liber Proverbiorum*
Caput 10: Versus 23
Quasi per risum stultus operatur scelus.Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.